«Motu Proprio» «Summorum Pontificum» sobre el uso de la liturgia anterior a la reforma de 1970
De Benedicto XVI
Carta apostólica de Benedicto XVI en forma de «motu proprio» «Summorum
Pontificum» sobre el uso de la liturgia romana anterior a la reforma de 1970. La
Santa Sede sólo ha publicado el texto original en latín.
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI
SUMMORUM PONTIFICUM cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia
Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et
«ad utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum est «iuxta
quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia
non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus
universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt
non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia
Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet»1.
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit sancti
Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac culturae a
Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis
transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii
Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos
quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes,
ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam Regulae
sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur» (cap. 43).
Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem sed
et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique liturgiam latinam variis
suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis permultos Sanctos
in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis virtute roborasse
ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii Romani
Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter quos
eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio Tridentino
exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum
et «ad normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae
usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod in
romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim formas assumpsit,
quae cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt
persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos
determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi
sunt redintegrationem»2. Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII,
Urbanus VIII, sanctus Pius X3, Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium expressit, ut
debita observantia et reverentia erga cultum divinum denuo instauraretur ac
necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor noster
Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et partim innovatos anno
1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas
vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus libenter
recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani
recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium
liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et concinnitate» appareret4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant, tanto amore
et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus
II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984 speciali Indulto "Quattuor
abhinc annos", a Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem concessit
utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988 Ioannes
Paulus II iterum, litteris Apostolicis "Ecclesia Dei" Motu proprio datis,
Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem omnium
fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore Nostro Ioanne Paulo II
diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus in Concistorio die
XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis, invocato Spiritu
Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae
sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio "Legis orandi"
Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum a S. Pio V
promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria
expressio eiusdem "Legis orandi" Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum eius
usum debito gaudeat honore. Hae duae expressiones "legis orandi" Ecclesiae,
minime vero inducent in divisionem "legis credendi" Ecclesiae; sunt enim duo
usus unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B. Ioanne
XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti formam extraordinariam
Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones vero a documentis
antecedentibus "Quattuor abhinc annos" et "Ecclesia Dei" pro usu huius Missalis
statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus
latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a beato
Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI
anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem
celebrationem secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec
Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum vitae
apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in celebratione
conventuali seu "communitatis" in oratoriis propriis celebrationem sanctae
Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id
eis licet. Si singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter perficere vult, res a
Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et statuta particularia
decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2 admitti
possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui sua sponte id
petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae antecedenti
adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones ad celebrandam
sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter suscipiat.
Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria
paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392,
discordiam vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest diebus
ferialibus; dominicis autem et festis una etiam celebratio huiusmodi fieri
potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus celebrationes, hac in
forma extraordinaria, permittat etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt
matrimonia, exsequiae aut celebrationes occasionales, verbi gratia
peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent ac iure non
impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales, Rectoris
ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus ab
Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a
parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus
enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem
providere non potest res ad Pontificiam Commissionem "Ecclesia Dei" referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium
laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiae Commissioni "Ecclesia
Dei" committere potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam concedere potest
utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis Baptismatis, Matrimonii,
Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis sacramentum
utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam personalem
ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam antiquiorem ritus romani
erigere aut rectorem vel cappellanum nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta5, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus Pontifex
ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet, auctoritatem
Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia et applicatione harum
dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta
sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris huius anni,
in festo Exaltationis Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini MMVII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
______________________
1 Institutio generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 397
2 IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988),
3: AAS 81 (1989), 899.
3 Ibid.
4 PIUS PP. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos (23 Octobris 1913):
AAS 5 (1913), 449-450; cfr IOANNES PAULUS II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
5 Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia Dei (2 iulii
1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.